- GRAPHIUM
- GRAPHIUMseu stylus, calami vice olim erat; cum saxis et lateribus antiquissimi homines literas insculpsêre. Gr. Γλυφίον, Aus. Grammatica martyr. v. 17. caelum et caelte. Hiob. c. 19. v. 23. Quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo, aut plumbi lamina, vel caelte sculpantur in silice? Etiam postquam ceratis tabellis eas exararunt: Unde Isid. Orig. l. 6. c. 9. Graeci et Thusci, primum ferro in ceris scripserant. Postea, quia σιδηροφορεῖν non liceret, quo gladii et pugiones vetabantur, Graphiis ad vulnerandos alios abuti coepêrunt: quin eo fine, ut alios vulnerarent, Graphia etiam acquirebant. Ita Antyllus quidam, teste Plutarch. in Gracchis, γραφείοις μεγάλοις κεντούμενος, ἐπ᾿ αὐτὸ πεπονῆςθαι λεγομένοις, Magnis confossus Graphiis, quae eum in finem comparasse sibi dicebantur. Propterea interdictus et Graphii ferrei usus fuit, iussiqueve pro ferreo uti usleo. Unde T. Quinctius Atta in Satyra:Vertamus vomerem in ceram, mucroneque aremus osseo.At postea iterum rediit usus ferrei styli. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 21. cuius Epigraphe Graphiarium,Haec tibi erunt armata suo graphiaria ferro,Si puero dones, non leve munus erit.Sed rediit et tum periculum. Sic Cascae, ut apud Plutarch. est et Appian. sive ut Suet. ait, in Iul. Caes. c. 82. Caesar Cassii brachium arreptum graphio traiecit. Idem in Calig. c. 28. Cum discerpi Senatorem concupisset, subornavit qui ingredientem curiam, repente hostem publicum appellantes invaderent, Graphiisqueve confossum lacerandum ceteris traderent. Idem in Claud. c. 15. Senec. de Clem. l. 1. c. 14. Erixonem, Equitem Rom. memoriâ nostrâ, quia filium suum flagellis occiderat, populus in foro Graphiis occidit. Idem Cassiano, apud forum Sullae, et Ioh. Scoto a discipulis suis accidisse legimus. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 35. communiter, ut dictum, ex ferro erat, vel aere: aureum enim, cuius meminit Marcellus Medicus, velut et crystallina et onychina pugillaria, extra ordinem fuêre. Illius formam sic descripsit Sympos. Aenigm. 1.De summo planus, sed non ego planus in imo.Versor utrinque manu, diverso et munere fungor:Altera pars revocat, quidquid pars altera fecit.Apte sane: Acumen enim eius, si in imo digitis complectamur, ut poscit usus, eiusdem planities seu latitudo erit in summo: quorum illis scribebant, ista abradebant. D. Hier. Stultus ego, qui me putaverim haec absque Philosophis scire non posse, qui meliorem styli partem eam legerim quae deleret, quam quae scriberet. Recondebatur autem in thecam, quam Graphiarium vocat Mart. ut innocens haberentur, et asserit praeter Suet. Claud. c. 35. Greg. Turonensis de Mirac. D. Martini l. 1. c. 14. Vide Laur. Pignor. l. de Servis, ubi Graphii duplicis, minusculi unius maioris alterius, effigiem ex aere exhibet, p. 224 infra in voce Stylus, it. Veruntum, uti de Graphide, qua in pingendo opus, servis apud Graecos interdictâ, infra ubi de Pictura. Sed et Graphium, in supellectile Monachica, recensetur in Regula benedict. de quo multa congessêrunt Haeftenus Disq. Monastic. l. 9. tract. 2. Disq. 5. et Chiffletius in Anastasi Childer. c. 13. Item, species machinae bellicae, apud Cherubinum Chirardaccum Hist. Bonon. l. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.